monumenta.ch > Plinius > sectio 96

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 96
{XXXI} horum ius traditur alvum et vesicas exinanire, interanea destringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum purgationibus, morbo regio, articulario, inflationibus, item obesis, fellis pituitae quoque, pulmonis, iocineris, lienis vitiis, rheumatismis. fauces tantum vexant vocemque obtundunt.